Felix (und Therese) Dahn
Gedichte
Felix (und Therese) Dahn

 << zurück weiter >> 

Anzeige. Gutenberg Edition 16. Alle Werke aus dem Projekt Gutenberg-DE. Mit zusätzlichen E-Books. Eine einmalige Bibliothek. +++ Information und Bestellung in unserem Shop +++

Gaudeamus!

(1880.)

        Gaudeamus igitur,
  Quod Germani sumus:
Media in gentibus
Nec postrema mentibus
  Nostra fulget humus.

Floreat imperium
  Et qui illud regit:
Moltki taciturnitas,
Equitum velocitas
  Bene nos protegit.

Floreas, Borussia,
  Germanorum parma:
Et, Minervae similis,
Omni aevo memor sis:
  Menti cedunt arma!

Floreas, Bavaria!
  En, quam belle flores,
Quae misisti acriter
Prima et fideliter
  Rheni defensores.

Vivat Regimontium,
  Sarmatas propellat!
Arx armorum provida,
Arx Musarum lucida,
  Vinoat et excellat!

Vivant nostri juvenes,
  Pertinaces, puri,
Viventes pro patria
– Aemuli hac gloria –
  Atque morituri.

Vivant, vivant virgines,
  Matres et uxores:
Frigg et Freiae filiae,
Rosae atque Liliae,
  Vitae nostrae flores.

Ubi sunt qui contra nos
  Gladios strinxere?
Jacent prope Sedanam,
Ligerim et Sequanam:
  Nam sic voluere!


 << zurück weiter >>