Autorenseite

 << zurück weiter >> 

Anzeige. Gutenberg Edition 16. Alle Werke aus dem Projekt Gutenberg-DE. Mit zusätzlichen E-Books. Eine einmalige Bibliothek. +++ Information und Bestellung in unserem Shop +++

8. Kapitel.

§ 17. De coitu inverso.

§ 18. De viri inter coitum consuetudinibus.

Si amator, in hunc modum verberibus cet. infligendis occupatus, fatigatus est, femina viri partes agat: itaque coitus inversus sequitur et, cum huic conveniat, paragraphus »de viri inter coitum consuetudinibus«, quae illo una continentur; huic ergo capiti duae paragraphi sunt.

Iam (autor) causas (coitum inversum ineundi) nominat:

Si amatorem agitatione continua defatigationem, neque autem libidinis remissionem adeptum esse femina intellexit, ab illo approbata deorsum illum ponens per coitum inversum auxilium ferat; vel sua sponte, dum singulare aliquid agere studet, vel propter amatoris curiositatem.

»Si amatorem agitatione continua« coitus confectione semel atque iterum iterata, »defatigationem«, totius corporis lassitudinem, »neque autem libidines remissionem«, nullam satiationem, »adeptum esse femina intellexit«, tum quidem »ab illo approbata«, ab amatore – si enim femina non approbata aliquid sibi non conveniens conficiat, impudica est – »deorsum illum ponens«, amatorem infra collocans: sic enim agere viri consuetudini congruens est. Qua re »auxilium«, beneficium praestari coeptum est: neque enim opus iam confectum est! – »Vel sua sponte«: quamvis non approbata ab illo sit, tamen confidere coepit. – »Dum singulare aliquid«, singularem illum coitum inversum, »agere studet«, cum illud in animo agitet. – »Vel propter amatoris curiositatem«: simulatque amatorem desiderare illud intellexit, etiamsi non defatigatus neque ipsa approbata est, auxilium illud ferat.

Hic ab altero, qui penem inductum habet, sublata illum deorsum ponat; atque ita coitus voluptate non intermissa conficitur, sicut effici coeptus est. Hic primus modus est; secundus, si femina ab initio, simulac denuo coeptum est, hunc in modum agit.

»Hic«, in coitu inverso, duo modi sunt, quorum primus hic est: »ab altero«, amatore, »qui penem introductum habet«, coniunctionem pene confectam non intermittit, atque trianguli forma sedet, »sublata«, bracchiorum laqueo vincta sursum elata »illum deorsum ponat«, amatorem. Quibus rebus perfectis »coitus voluptate non intermissa conficitur, sicut effici coeptus est«. Si enim penis, postquam separatus est, denuo introducitur, alium coitum sequi apparet, cum non in anterioris modum conficiatur. »Sicut effici coeptus est«: hic voluptas non intermittitur; cuius ex intermissione inopinata voluptatem non percipi auctores sunt amantes. – Iste modus primus servandus est, si defatigatio augetur, libido autem nondum satiata est. ›Sua sponte‹ cet. »simulac denuo coeptum est«, si coitus confici denuo coeptus est, »ab initio« in modum viri, ut ipse incipere solet, agat. Itaque modus secundus ad initium pertinet; tertius autem non est: omissis illis amatori, postquam penem separavit, denuo agendum est.

Coitus inversus duplex est: exterior et inferior. Quorum priorem respiciens (autor) dicit:

Flores in crine positos concutiens atque risum gemitu interruptum edens, pectus mammis, ut faciem condat, premens atque semel iterumque caput inclinans, illas agitationes, quas ipse antea ostendit, imitetur. ›Victa ipsa vincam‹ dicat ridens, minans, caedens; deinde invicem pudorem praestet, defatigationem, desiderium cessandi; coitum conficiat secundum viri inter coitum consuetudines.

Illius corporis conditio ea est, ut agitationibus in crine flores versantes a capite solvantur. Risum edit gemitu interruptum, cum propter laborem insolitum defatigationem adipiscatur. – »Ut faciem condat«, pudore adducta, non ut oscula dentiumque vulnera infliget. – »Pectus« amatoris »mammis premens«: hic complexus mammarum est. – »Semel iterumque caput inclinans«, pudore adducta. Quae omnia secundum decus muliebre agere appellantur; iam (autor) secundum virile explicat: »illas agitationes«, osculandi cet. occupationes, »quas ipse antea ostendit«, dure atque violenter, reddat. Quod explicans (autor) dicit: »Victa«: »Aeque atque ipsa a te per libidinem tuam crudelem cruciata sum, ita te quoque caedam!« Haec dicat: hic contextus verborum est; atque illud quidem »ridens«; propter violentiam illius »minans«, indice; »caedens«, vehementer dorso manus cet. Ista duo duritiam indicant: deinde, ut teneritatem muliebrem ostendat, etsi pudore non commota, »pudorem«; etsi defatigationem nondum adepta, »defatigationem«, etsi coitum pergere studet, »desiderium cessandi praestet«. – Agitatio in modum viri a femina confecta »modus viri« (puruṣāyitam) est; porro si femina consuetudines (upasṛptam) viri apud feminam imitans agit, is quoque »modus viri« est: atque plerumque »modum viri« idem esse ac viri inter coitum consuetudines (upasṛptam) autor definiens dicit: »Coitum conficiat secundum viri inter coitum consuetudines«.

Quas explicabimus.

Id est: inde ab isto loco paragraphus de viri inter coitum consuetudinibus est. Quae duplices sunt: exteriores et inferiores; iam (autor) exteriores explicat:

Vir feminae in cubili iacentis, cuius mens ipsius sermonibus quasi aversa est, tunicam interiorem solvat. Hic repudiantem suavio genae affixo perturbet; erecto pene illam hic illic contingat. Si primum cum illo convenit, partem intra femora dense compressa tangat; si puella est, etiam ad mammas dense compressas, manus, alas, umeros, collum; si femina audax, secundum consuetudinem et res. Osculandi causa digitis incurvatis in crinibus et mento violenter arripiat. Hic altera pudorem praestat oculosque comprimit: in primo congressu, si quidem puella est.

Si vir pars agens est, de viri inter coitum consuetudinibus; si femina, de modo viri (coitu inverso) agitur. Quod ut indicetur, hic ›vir‹ vocabulum versatur; atque ita cum coitu inverso istud vocabulum iungitur. »Feminae in cubili iacentis«: (autor) priusquam cubile describet, de initio coitus disseret. – »Cuius mens ipsius sermonibus quasi aversa est«, feminae, amatoris colloquio aliud agentis. »Quasi« vocabulum indicat, pudore illam esse commotam. – »Tunicam interiorem«, cingulum subuculae. »Hic repudiantem«, illam solvi non patientem, »suavio genae affixo perturbet« omnino, ut tunica facile solvatur. – »Erecto pene«, simulac propter libidinem nascentem membrum idonea conditione est. Si feminae quoque libido nascitur, inceptum succedit; si non, (autor) dicit: »contingat illam« feminam manu, ut libidinem inflammet, »hic illic«, ad alas, femora, mammas, cet. Quod quidem attinet ad feminam, quae cum amatore saepius convenit magnamque in eo collocat fiduciam; »si primum cum illo convenit«, tunicam interiorem ut solvat eamque contingat fieri non potest; itaque »tangat«, feriat, »partem intra femora« pudore »dense compressa«, eam partem, ubi se coniungunt; ut aperiantur. »Si puella est«: ut puella confidat atque etiam si fiduciae iam plena est, partem intra femora pudore dense compressa tangat, tunicam interiorem solvat, contingat. Hic autem quid ultra sit, (autor) explicat: »Ad mammas« lorica bracchiis confecta »dense compressas«; ad »manus«, inter se innexas vel ad pugnos singulatim compressos; ad »alas«, singulatim compressas; ad »umeros«, manibus vel collo vel bracchiis vel diademate impositis compressos; ad »Collum«, manuum laqueo dense imposito conditum: ibi igitur illam feriat. – »Si femina audax«: haec femina est, quae, cum confideat, inter coitum sine ullo pudore atque ad alterius voluntatem agit, id est, pars agens est. Apud illam »secundum consuetudinem et res«: quae cuiusque consuetudo est quodque cuique loco convenit, illud quidque contingat. – »Osculandi causa«: supra dictam, postquam fiduciae plena reddita est feminamque audacem »in crinibus violenter arripiat«. – »Altera«, femina. Qua de re (autor) hunc in modum statuit: quae primum cum amatore convenit puellaque »pudorem« praestet, perturbationem, oculosque comprimat; neque autem illa, quae iam fiduciae plena aut femina audax est. – Postquam igitur hunc in modum quatuor exterioribus modis, solutione tunicae interioris, contactu, ictu, apprehensione femina in cubili fiduciae plena reddita est, auxilia coitus, suavia cet., aggrediatur.

Nunc (autor) modos interiores explicaturus dicit:

In coniunctione sexuali femina secundum naturam ita perlustretur, ut quomodo satisfactionem adipiscatur, quaeratur.

»In coniunctione sexuali«: si pudendorum coniunctio voluptatem spectans facta est. – »Femina«, exterioribus modis petita. Illam pro sua quisque parte interioribus modis ita petat, ut »secundum naturam«, consuetudinem, perlustret.

Iam (autor) naturam illam demonstrat:

Quocunque oculos conicit, dum introducto pene administratur, ibi prematur. Hoc est secretum puellarum, inquit Suvarṇanābhus.

»Quocunque«, qualemcunque in locum, vulvae partem singularem oculis petens, dum membro sexuali administratur, propter voluptatem ex contagione natam »oculos conicit«, pupillas provolvit, »ibi«, dum amator illam partam aggreditur, »prematur«, pene graviter contendat. Femina enim, si illo ipso loco premitur, voluptatem celeriter nanciscitur. – »Hoc est secretum«, cum a feminis non prodatur. Itaque ab aliis quoque auxilia ad voluptatem nanciscendam nominata sunt: autor autem Suvarṇanābhi sententiam, cum non improbata sit, probat. Hic nonnullorum de loco voluptatis, utrum unus an multa sint, differentia est. Quorum alii dicunt: Si inter coitum contacta in unum locum aut certum aut incertum oculos conicit, ibi prematur. Alii dicunt: Immo si inter coitum in multa loca oculos conicit, in omnibus illis prematur. Eo autem loco vehementer premendum esse, quo oculos violenter convertat, sciendum est. Itaque singulares illi canales quoque alio in compendio explicati, cum hunc ipsum in modum cognoscantur, significati sunt.

Libidinis feminae coitum ineuntis momenta sunt tria: libido aut praesens aut propinqua aut inflammanda est. Quarum trium naturam (autor) exponit:

Languor membrorum, oculorum compressio, interitus pudoris, densissima coniunctio sexualis: libidinis apud feminas signa sunt.

Hic quod membra labuntur oculique comprimuntur, libidinem esse praesentem indicat. – »Interitus pudoris«, aversio a pudicitia. – »Coniunctio sexualis«, quae coniunctio ad voluptatem, id est, ad pudendorum iunctionem spectat. Quae quidem »densissima« est, dum feminae pudenda ad viri densissime apprimuntur: quod libidinem propinquam esse significat. – »Libidinis signa«, quibus libidinem aut praesentem aut propinquam esse demonstratur.

Nunc (autor) libidinem inflammandam explicat:

Manus quatit, tristis est, mordet, virum non demittit, pede percutit, in fine coitus viro superest.

»Manus quatit«, huc illuc movet. – »Virum non demittit« a pudendorum iunctione. – »Viro superest«: postquam vir voluptatem adeptus est, ipsa ultra eum suis ipsius pudendis agitat. Haec est sententia.

Illius vulvam, priusquam penis introducitur, manu sicut elephantus excitet, donec madescit; deinde penem introducat.

»Illius« naturam eiusmodi esse si vir cognovit inductoque pene ipse quidem antea voluptatem nactus est, postea femina, libido voluptate interrupta erit. Quod quadruplex est, sicut legimus: »Feminae Optimum membrum ab inferiore parte quasi folium loti videtur, globosum, rugosum, sicut lingua vaccae asperum«. Omisso primo loco cetera, cum libidines sedes sint, »manu excitet, donec madescit«, donec madidam condicionem adipiscitur; deinde penem introducat: si enim femina madescente vulva coitum init, celeriter voluptatem nanciscitur. »Sicut elephantus«: propter (proboscidis) cum manu similitudinem; id est, (manu, proboscidi) elephanti simili. Atque ita legimus: ›Digitus anularis et index, una cum digito medio ab inferiore parte coniuncti propter similitudinem cum proboscidis acumine membrum arte factum atque ex illa re nominatum habentur‹. Itaque »manus« vox suscepta est, ut per ellipsim membra arte facta significentur. Quo ex modo artificioso inferiores viri inter coitum consuetudines cognosci possunt, quas autor) iam explicat:

Appropinquatio, vortex, pugio, fricatio, pressus, ictus venu, ictus apri, ictus tauri, ludus passeris, patera: hae viri inter coitum consuetudines sunt. Vulgaris rectaque coniunctio ›appropinquatio‹« est; si penis manu ubique circumagitur, ›vortex‹ est; si inguina deorsum posita desuper quantiuntur, ›pugio‹ est; idemque inversum violenterque confectum ›fricatio‹ est; si pene feritur premendoque longum tempus pergitur, ›pressus‹ est; si penis longissime extrahitur ipsiusque inguen celeriter apprimitur, ›impetus venti‹ est; si una tantum pars vehementissime feritur, ›ictus apri‹ est; idem, si ab utroque in vicem latere, ›ictus tauri‹ est; si quando coniunctione inita bis, ter, quater feritur, ita ut penis non extrahatur, ›ludus passeris‹ est; ›patera‹ illa actio est, quae finis libidinis appellatur.

Omnes modi »appropinquatio« sunt, dummodo penis vulvaque inter se coniungantur. Quorum in numero »recta«, directa »vulgarisque«, usque ad bubulcorum uxores nota »coniunctio« ›appropinquatio‹ appellatur, cum isto vocabulo singularis quidam modus significetur. – »Si penis manu« prehenditur atque, dum quasi vortex efficitur, in inferiore vulvae parte »circumagitur«. – »Si inguina deorsum posita«, coxae feminae deorsum ductae, »desuper«, a superiore vulvae interioris parte pene quasi pugione »quatiuntur«. – »Idemque«, quassatio illa, »inversum«, cum inguina sursum posita ab imo quatiuntur, quod ipsum modus singularis est. – »Violenterque confectum«: id est, violenter arripiatur, cum in inferiore vulvae parte summa libido sit. – »Si pene« celeriter usque ad radicem introducto »feritur premendoque« vulvam »longum tempus pergitur«, perseveratur, quamdiu penis erecte et rigide teneri potest. – »Si penis« introductus »longissime«, usque ad glandem, »extrahitur« et »celeriter«, sicut ventus impetuosus, ad inguen »apprimitur«. – »Si una tantum pars«, unus tantum locus, »vehementissime«, saepissime, sicut apri dente obliquo, »feritur, ictus apri est«. – »Si ab utroque«: si ab utraque parte secundum ordinem, sicut a tauro cornubus, feritur. – »Si quando coniunctione inita«; »ita ut penis«, si quando introductus est, »non extrahatur«, in lucem proferatur, immo in inferiorem partem ducatur, atque ibi sicut apud passerem fricetur: »bis ter«; si libido violentissima est, »quater«. – »Finis libidinis« illud, cuius natura seminis emissionis ratione continetur: »patera illa actio est, quae finis libidinis appellatur«. Quae quidem his verbis narrata est: »Amborum ambo pedes directe porriguntur«. Hic igitur, si inguina inguinibus ita premuntur, ut penis non extrahatur, ea quoque coniunctio ›patera‹ est.

Illi modi secundum feminae consuetudinem varie adhibeantur.

»Illi«, ›appropinquatio‹ cet. – »Secundum feminae consuetudinem«: quod quaeque facere consuevit, id ipsum apud eam adhibetur. – »Varie«: aut leniter aut mediocriter aut violenter. – Hic qui in viri inter coitum consuetudinibus modi exteriores sunt, ut solutio tunicae interioris cet., a parte feminae coitus inversus exterior habendi sunt, qui solutione vinculi subalaris amatoris cet. continetur; atque qui in viri inter coitum consuetudinibus modi inferiores sunt, a parte feminae quoque coitus inversus inferior habendi sunt.

Iam (autor), postquam paragraphum de viri inter coitum consuetudinibus confecit, iterum de coitu inverso, ut illius modos varios demonstret, explicat:

In coitu inverso autem huc accedunt: forceps, rota, oscillum.

»In coitu inverso autem«: si femina in coitu inverso inferiore versatur, tres insuper modi accedunt.

Si in modum equae penem excipit exceptumque violenter attrahens atque premens diu versatur, forceps est.

»Si in modum equae« labiorum forcipe »penem excipit exceptumque violenter attrahens«, in inferiorem vulvae partem trahens »diu versatur«, (in lecto) se continet.

Si pene introducto sicut rota se convertit, usu ediscenda rota est.

»Si pene introducto«, simulac membrum virile in vulvam intravit, illaque aeque ac rota figlina incurvatis pedibus supra amatoris corpus »se convertit«, dum corpus suum ambabus manibus fulcit. Quod non nisi usu ediscitur.

Hic alter inguina sua sursum erigat.

»Hic«, in ›rota‹, »alter«, amator, ne penis elabatur atque ut rota facile confici possit, »inguina sua sursum erigat«.

Si inguina oscillantia ubique agitat, oscillum est.

»Oscillantia«: primum rursum, deinde prorsus; primum alteram partem, deinde alteram ducens. Propter oscillationem ex ista agitatione nascentem »oscillum« est. In orbem autem cum circumagitur, vortice continetur. – Hic quoque supra dictum illud: »Illi modi secundum viri consuetudinem varie adhibeantur« valet.

Introducto pene frontem in fronte ponens requiescat.

»Introducto pene requiescat«, ita ut penis non elabatur, cum libido nondum satiata sit. – »Frontem in fronte ponens«: ita enim languor tollitur.

Atque simulac requievit, vir iterum se convertit. – Hic est coitus inversus.

Vir iterum redit, id est, insuper iacere coepit. Si femina enim voluptatem quippe nacta defatigata est, virum iterum se convertere consentaneum est. – Sicut a viro coitu defatigato femina ut adiutura coitum inversum conficiat, permittitur, ita ut feminae natura pervestigetur, illud quoque agitur.

Iam (autor) illud, quo modo adhibendum sit cet. explicat:

Hic nonnulli versus sunt:

Femina, etiamsi naturam suam celat faciemque dissimulat, tamen, simulatque insuper iacet, inter libidinem conditionem suam aperit.

»Etiamsi naturam suam celat«, pudore quid sentiat occultans. Quonam modo? Ad hoc (autor) respondet: »Faciemque dissimulat«, ita ut facies, quippe qua quid sentiat aperiatur, celatur. Illa quoque »simulatque insuper iacet«, inter coitum, »conditionem suam«, ea quae sentiat, »inter libidinem« enuntiat neque dissimulare potest. Qua re coitus inversus hic adhibendus est.

Quod (autor) explicans dicit:

Qua quaeque femina natura sit atque quantopere voluptatis cupida, haec omnia ex illius consuetudinibus investigentur.

»Qua quaeque femina natura sit«: qualis cuiusque conditio sit »atque quantopere voluptatis cupida«, quem in modum voluptatem sitiat, »ex illius consuetudinibus«, insuper iacentis modis, »haec omnia investigentur«, natura et consuetudines inter voluptatem apparentes, ut postea vir inter coitum in eundem modum agere possit.

Hic (autor), quae vetita sint, explicat:

Neque vero femina secundum tempus menstruale; nec puerpera; nec dorcas; nec gravida neque immodice vigens, ut coitum inversum conficiat, admittatur.

»Neque vero femina admittatur secundum tempus menstruale«, ne partum concipiat; si autem partum concipiat, postquam vir iterum se convertit, filius filiaque confusa natura praediti nascentur. – »Puerpera«, quae modo peperit: ne uterus sanguinem fundat aut prolabatur. – »Dorcas«, ne tauri vel equi praeputium dirumpatur. – »Gravida«, ne abortus sequatur. – »Immodice vigens«, nimis pinguis, cum illud conficere non possit.

*


 << zurück weiter >>