Johann Fischart
Flöh Hatz, Weiber Tratz
Johann Fischart

   weiter >> 

Lectori . M . H . H . M .
 

  Qui dulces risus, qui scommata dulcia damnas,
Fronteque caprata, dulcia cuncta legis.
Hinc oculos flectas, tristesque assume cucullos,
Corpore vt in viuo, mortua membra geras.
5.   Nulla nefanda cano, legat hæc puer atque puella,
Seria deponens, liberiora dedi:
Vixque trium horarum spatium mihi cessit in illis,
Quas cernis, nugis, motus amicitia
Et precibus, quorum instructissima cura deumbrat
10.   Bella cruenta, quibus fœmina quæque furit.
Non semper magnis horas insumere rebus
Par sit, cum et Socratem cœpit arundo leuis.

PSYLLAE.
AZILOS PLVTOS.

 


   weiter >>